Liber Primus Samuelis*

Caput 6: Versus 21

Miseruntque.RAB.Significatur translatio testamenti Domini a Judaeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisaeorum superstitionibus legem foedarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde:Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentesAct. 15..Cariathiarim.ID.Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur:Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvaePsal. 131.. Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi.ID.Cariathiarim, civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum pertinens ad tribum Judae, nono milliario euntibus ab Elia Diospolim: de hac fuit Urias propheta quem interfecit Joachim in Jerusalem, sicut scribit Jeremias.
(* Traductions européennes)